Comes Emicho (natus et mortuus anno ignoto) comes fuit ab Flonheim, tum oppidum in Rhenania et Palatinato[1], et crucesignatus Primae Expeditionis Sacrae. Emicho crucesignatos alios, vicinos civilesque et nobiles duxit ad persecundum Iudaeorum Rhenaniae in anno 1096.[2] Albericus Aquensis Emichonem esse dixit 'virum nobilem et in hac regione potentissimum'.[3]
In die 3 Maii 1096, comes Emicho oppugnavit Iudaeos apud Noviomagum Nemetum, necantes duodecim qui recusaverunt baptismum. Inde milites advenerunt Wormatiam et die 18 Maii, auxilio civium, occiderunt fortasse quingentos Iudaeos, nonnulli quae recusaverunt conversionem invitam. Alii interfecti sunt in suis domibus et libri Torah perditi sunt. Etiam obsederunt regiam episcopi, quo Iudaei fugerant pro praesidio. Regia cecidit die 20 Maii et omnes intus occisi sunt. [4]
Die 25 Maii, Emicho advenit ad Moguntiacum, situm Iudaici negotii et sapientiae, sed invenit portas clauas esse ab archiepiscopo urbis, qui amiciter ad Primum rabbi Calonymum. Iudaei emercati sunt archiepiscopum incolumitatis in regiam suam gratia sed frustra, quoniam portae apertae die 26 Maii. Archiepiscopus fugit reliquitque Iudaeos. Duos dies crucesignati praedati sunt et fortasse mille mortui. Oppugnata Colonia Aggripina, vertit ad Hungariam quo suus exercitus fugatusque dissolutus est copia Hungarica. Francogallici nobiles redierunt ad Occidentem ut alius exercitus inveniant dum Emicho rediit patriam.